Благодарственная молитва Хармида Нептуну, оригинал

Из комедии Плавта «Три монеты», 819-839

Salsípotenti et mulsípotenti Iovis frátri et Nerei Néptuno 820

laetús lubens laudes ágo et grates gratiásque habeo et fluctibus salsis,

quos pénes mei 〈fuit saepé〉 potestas, bonis meís quid foret et meaé vitae,

quom suís med ex locis ín patriam suavíssumam reducem fáciunt.

atque égo, Neptune, tibi ánte alios deos grátias ago atque habeó summas;

nam te ómnes saevomqué severumque atque ávidis moribus cómmemorant, 825

spurcíficum, immanem, intólerandum, vesánum· contra opera éxpertus,

nam pól placido te et clémenti meo usqué modo, ut volui, usús sum in alto.

atque hánc tuam gloriam iam ánte auribus accéperam, et nobilest ápud homines,

paupéribus te parcére solitum, dités damnare atqué domare.

abi, laúdo, scis ordíne, ut aequomst, tractáre homines; hoc dís dignumst. 830

[semper mendicis modesti sint.]

fidús fuisti· infidum ésse iterant; nam apsqué foret te, sat scío in alto

distráxissent disqué tulissent satellítes tui me miserúm foede

bonaque ómnia 〈mea〉 item uná mecum passím caeruleos pér campos·

ita iám quasi canes, haud sécus, circum stabánt navem turbinés venti, 835

imbrés fluctusque atqué procellae infénsae frangere málum,

ruere ántemnas, scindére vela, ni túa pax propitia fóret praesto.

apage á me sis, dehinc iám certumst otió dare me; satis pártum habeo

quibus aérumnis delúctavi, filió dum divitiás quaero.

Перевод