Молитва Ясона Юноне и Палладе, оригинал

Из поэмы Гая Валерия Флакка «Аргонавтика», I.81-90

Водопад на реке Энипей
Водопад на реке Энипей

‘omnipotens regina’, inquit, ‘quam, turbidus atro
aethere caeruleum quateret cum Iuppiter imbrem,
ipse ego praecipiti tumidum per Enipea nimbo
in campos et tuta tuli, nec credere quivi
85 ante deam quam te tonitru nutuque reposci
coniugis et subita raptam formidine vidi,
da Scythiam Phasinque mihi; tuque, innuba Pallas,
eripe me! vestris egomet tunc vellera templis
illa dabo, dabit auratis et cornibus igni
colla pater, niveique greges altaria cingent’.

Перевод