Посейдон: Античные гимны

Благодарственная молитва Хармида Нептуну, оригинал

Из комедии Плавта "Три монеты", 819-839

Salsipotenti et mulsipotenti Iovis fratri et Nerei Neptuno                        820
laetus lubens laudes ago et grates gratiasque habeo et fluctibus salsis,
quos penes mei potestas, bonis meis quid foret et meae vitae,
quom suis med ex locis in patriam suavissumam reducem faciunt.
atque ego, Neptune, tibi ante alios deos gratias ago atque habeo summas;
nam te omnes saevomque severumque atque avidis moribus commemorant,                        825
spurcificum, immanem, intolerandum, vesanum: contra opera expertus,
nam pol placido te et clementi meo usque modo, ut volui, usus sum in alto.
atque hanc tuam gloriam iam ante auribus acceperam, et nobilest apud homines,
pauperibus te parcere solitum, dites damnare atque domare.
abi, laudo, scis ordine, ut aequomst, tractare homines; hoc dis dignumst.                        830
[semper mendicis modesti sint.]
fidus fuisti: infidum esse iterant; nam apsque foret te, sat scio in alto
distraxissent disque tulissent satellites tui me miserum foede
bonaque omnia item una mecum passim caeruleos per campos:
ita iam quasi canes, haud secus, circum stabant navem turbines venti,                        835
imbres fluctusque atque procellae infensae frangere malum,
ruere antemnas, scindere vela, ni tua pax propitia foret praesto.
apage a me sis, dehinc iam certumst otio dare me; satis partum habeo
quibus aerumnis deluctavi, filio dum divitias quaero.

Перевод

Новости

17.11.2019

В раздел "Геката: исследования" добавлен отрывок "Добродетели" из работы Стивена Ронана "Халдейская Геката"

15.11.2019

В раздел "Публицистика" добавлена заметка Галины Крассковой "Спасение?"

10.11.2019

В раздел "Геката: исследования" добавлен отрывок "Функции и образы" из работы Стивена Ронана "Халдейская Геката"

31.10.2019

В магазине - переиздание книги "Геката: пограничные обряды"

27.10.2019

В магазине - новая книга Антона Платова: "Северная Традиция. Путь над Бездной"